라틴어 문장 검색

Et huius trianguli latus est unitas.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De lateribus triangulorum numerorum. 1:3)
Ternarius vero, qui primus est opere et actu ipso triangulus, crescente unitate binarium numerum latus habebit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De lateribus triangulorum numerorum. 1:4)
Secundi vero trianguli, qui opere atque actu secundus est, id est senarii, crescente naturali numero in lateribus ternarius invenitur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De lateribus triangulorum numerorum. 1:6)
Nascuntur autem trianguli disposita naturali quantitate numerorum, si prioribus semper multitudo sequentium congregetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 1:1)
Ex his igitur si primum sumam, id est unitatem, habeo primum triangulum, qui est vi et potestate, nondum etiam actu nec opere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:1)
Huic si secundum adgregavero, qui in naturali numerorum dispositione descriptus est, id est binarium, primus mihi triangulus opere et actu nascitur, id est ternarius.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:2)
Si vero huic tertium ex naturali numero adiecero, secundus mihi opere et actu triangulus procreatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:3)
Super unum enim et duo si tertium, id est ternarium adgregavero, senarius extenditur, secundus scilicet triangulus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:4)
Et quantas ultimus numerus in se unitates habet, quem superioribus adgregabis, tot ipse, qui fit triangulus, unitates habebit in latere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:6)
Nam ternarium, qui est primus actu triangulus, adiecto binario unitati feceramus;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:7)
Nascuntur autem tales numeri ex naturalis numeri dispositione, non quemadmodum superiores trianguli, ut ordinatis ad se invicem numeris congregentur, sed uno semper intermisso, qui sequitur, si cum superiore vel superioribus colligatur, ordinatos ex se quadratos efficient.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quadratorum numerorum generatione rursusque de eorum lateribus 1:1)
Namque in trianguli numeri natura procreationeque ipsos numeros iungebamus qui sese in naturali dispositione sequerentur et se tantum unitate transirent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De exagonis eorumque generationibus. 1:2)
Numeri trianguli, quadrati, pentagoni, eptagonique.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De eptagonis eorumque generationibus et communis omnium figurarum inveniendae generationis regula descriptionesque figurarum 1:1)
Nam in triangulo qui sunt numeri, quae prima superficiei figura est, uno sese tantum numeri praecedunt, qui scilicet, eorum naturam descriptionemque perficiunt;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De eptagonis eorumque generationibus et communis omnium figurarum inveniendae generationis regula descriptionesque figurarum 2:5)
Trianguli j iij vj x xv xxj xxviij xxxvj xlv lv
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Descriptio figuratorum numerorum in ordine 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION